PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA

DIPLOMATA ET CHARTAE

CCLXVIII

Unisco Menendi: et Oseredus filius ejus Monasterium de Leça et omnia bona mobilia atque suppelectile quibus illud monasterium ditaverant Vaccariciensi coenobio donant. Vide n.º CCXXII ad annum 1013? Descripsimus ex Livro Preto Conimbricensis Sedis.

1021

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego uniseo prolis menendi et patrina in domino deo eternam salutem amen. Vobis todeogildo abbali et fratribus et sororibus habitantes in monasterio uaccariza concedimus uobis ad ipsum locum sancti saluatoris et sancti uincenti leuite et sancti iuliani basilisse et sancti martini episcopi et sanctorum aposlolorum petri et pauli monasterium de leza cum cunctis adiectionibus suis et prestationibus se cundum quod illum obtinuit pater noster truitesindus. et ego unisco cum filio meo oseredo uilla de agelanes ab integro cum sua uarzena. leua se ipsa uarzena de arrogio et discurrit sub casa de launa et plega de longo usque in arrogio qui discurrit de maniulfo de suo uilar et illa alia uarzena que se lena de illo alio arrogio maior de maniulfo et fer in ponte petrinea de leza (nota1) et de illa alia parte de monasterio leua se de illo monasterio et fer de longo in arrogio et discurrit de casal de adaulfo. et de uilla eodemir IIIIª inlegra per suis terminis secundum illam obtinuit auia nostra trastalo. hereditates que iacent in patrocello et in saltarios tam de auolengo quam etiam in nostras cartas resonat et de uilla necariede medietatem integram et de illa alia media no actabas (sic) una de recemondo et alia de argiuido, hereditate de mala ibi in ipsa uilla idem in ipsa uilla, hereditate que fuit de domno uilifonso ab integro. hereditate de fromosindo ab integro. hereditate de romano V integra. de hereditate de fromarigo vª integra. Et in uilla kaeiros nos (sic) hereditate quam hic habuit frater sauarigo comparata. uilla manualdi cum omne adiunctionibus suis uilla pausatella quomodo obtinuit illam auia mea uisloregia cum uiro suo galindo gunsaluiz hened (?) uilla sunillanes cum omnibus adiunctionibus suis mitonaelli et canderedi uillar cum omnibus adiunctionibus suis. caitorelo et alius uillar toradurio. alduari cum omnibus adiunctionibus suis et una ecclesia uocabulo sancti martini idem in manualdi duas partes de ecclesia sancti mametis. Damus uobis atque concedimus ipsud quod in testamento restat ad ipsum monasterium iam supradictum pro remedio anime de uiro nostro truclesindo et filios nostros oseredo et patrina. Damus uobis ad ipsum locum monasterii et ornamenta ecclesie. id est librum antiphonalium. librum comitum. libro ordino sermonum. Regula passionum de sancti asciscli usque sancto sebastiano. psalterium. crucem. capsam. casula de olari. amictum et alua et dalmatica et ii orales. calicem argenteum cum sua patena, signum de metallo et quantum adhuc cum dei adiutorio augmentare potuerimus in uita nostra post parte ipsius monasterii sit traditum atque concessum. Siquis tamen aliquis homo tam humilior quam inferior seu ex genere nostro hunc factum nostrum quod pro animabus nostris remedium facere procurauimus ex uolo pro. prio uel inmodico conuellere uel usurpare temerarie uel leuiter conauerit quisquis ille fuerit exter adfinis sit anathema marenata multatus ab omni ecclesia catholica seiunctus ad corpore et a sanguine redemptoris separatus in conspectu dei et apostolorum siue ad agmina martirum excommunicatus. Ita ut partem in resurrectione prima non habeat sed iuda domini traditore hereditet effectus baratri pena iugiter permaneat mancipatus et presentieuo amborum carens lucerne frontibus lumine sit priuatus et quantum inde usurpare uoluerit septuplum componat pro seueritas iuditio, et hec firma perpetim permaneat testamenti scriptio. Nodum die quod erit xii kalendas decem. bris. Era LªVIIII.ª Vnisco in hac serie testamenti quod uolui fieri manu mea confirmo +++.
Qui presentes fuerunt Truitesendo sentariz test. — Cartomiro sentariz test. —Desterigo patriz test.—Sauarigo iustiz test. – Esmorigo presbiter conf. —0dario gualiamiriz conf.
Fafila fromariguiz test. –Aluitus gondesindiz test. –Gudesteopetriz test. –Gonderedo test. –Et de fratribus de illo abbate Frater Floride.
Magister enuenando manu mea conf. — Frater mauram conf. —Frater petrus conf.-Magister dulcidius conf. —Magister gutierre conf. —Menendus presbiter Notuit.

index

nota1: a «ponte petrinea de leza» corresponde à actual Ponte da Pedra sobre o Rio Leça que integrava a via romana Braga-Porto integrada no Itinerário XVI para Lisboa.


Extracto da folha 149 do Livro Preto da Sé de Coimbra
(a chaveta vermelha e sublinhado indicam a referência à Ponte da Pedra)

in https://archive.org/details/vimaranismonumen01guim

viasromanas.pt